# Liber de anima 160

Melanchthon, Liber de anima, 160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/160

Ad hunc vsum, supra dictum est, arterias esse conditas, vt hunc spiritum in omnia membra transuehant. Spiritus animalis, est ex eodem genere spirituum, qui nati sunt in corde, pars transmissa ad cerce brum, vbi virtute cerebri fit lucidior, & conuenieus temperamento cerebri, & in neruos infusa velut lumen, vt eos impellat, & actiones sensuum & motum localem cieat. Etsi autem alij disputant, vnde generetur hic Spiritus, tamen consentaneum est, oriri eum à vitali spiritu, vt Galenus inquit libro septimo de dogo matum Hippocratis & Platonis consensu. ὄυτω το υχικὸν πνευμα ἐκ τῷ ζωτκοῦ κατεργασθέντος ἐπι πλέον ἔχει τὴν γένεσιν. Et manifestum est, spiritum fieri meliorem in cerebro, quando bonum est cordis temperamentum, & quando cor non turbatum est ira & moesticia. Quidam addiderunt tertiam speciem, videlicet spiritum naturalem in Epate, qui ibi fouet sanguinem, & in sanguine halitus excitat, Sed commedius est dicere, vitalem spiritum à corde etiam ad Epar transuehi, qui calorem viuificum Epatis adiuuat in generatione sanguinis. Est enim cor fous vitae.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
