Latin
161
Melanchthon, Liber de anima 161
Unproofread scanNot analysed yet
Iam cogitent studiosi hoc mirandum Dei opus in homine. Spiritu vitali &animali actiones prae cipuae efficiuntur, vitae conseriiatio, nutritio, generatio, deinde sensus, motus, cogitatio, affectus in corde. Ideo aliqui dixerunt animam esse hos spiritus, seu flammulas vitales &ammales. Galenus inquit de Anima hominis: Hos spiritus aut Animam esse, aut immediatum instrumentum Animae. Quod certè verum est, &sua luce superant solis &omnium stellarum lucem. Et quod mirabilius est, his ipsis spiritibus in hominib. pijs miscetur ipse dit uimus spiritus, &efficit magis fulgentes diuina luce, vt agnitio Dei sit illustrior, et assensio firmior; &motus sint ardentiores erga Deum. Econtra vbi Diaboli occupant corda, suo adflatu turbant spiritus in corde &cerebro, impediunt iudicia, &manifestos furores efficiunt, &impellunt corda et alia membra ad erudelißimos motus. Vt Medea interficit natos. Iudas sibijpsi consciscit mortem. Aspiciamus igitur naturam nostram, &dilis genter eam regamus, et sciamus oportere spiritus nostros esse domicilium Spiritus sancti, et oremus filium Dei, vt ipse depellat à nobis diabolos, &spiritum diuinum in nostros spiritus transfundat. Ostendimus vtcunque picturas membrorum corporis humani. Cùm enim necesse sit discerni actiones animae, et actionum fontes, videlicet potentias, &aliae sint sedes &organa aliarum potentiaTum in corpore, simul necesse est membra corporis aspici, vt sedes cogitationum est cerebrum, sedes affectium cor.