# Liber de anima 164

Melanchthon, Liber de anima, 164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/164

Quid est Nutritio? Nutritio est conuersio nutrimenti in substantis am animati, facta vi caloris naturalis, vt instauras Hofiat in eo, quod absumi coeperat. Quae sunt organa in Animalibus? Nutritionis organa vocantur membra propriè, destinata ad accipiendum, transmutandum et transuehendum nutrimentum, scilicet Os, Oesophagus, Ventriculus, Epar, & venae deferentes sanguinem. Quanquam enim nutritio fit virtute omnium partium corporis, quae conuertunt nutrimentum in sub stantiam suam tamen aliae partes non nommantur huius officij organa, quia habent alias functiones Principales. Ac Oesophagi, ventriculi, Epatis, venarum, tantum haec sunt officia, vt nutritioni seruiant, ideo vsitatum est, has partes nominare orgaua Nutritionis. Attribuuntur autem singulis membris vni uersaliter quatuor ministrae facultates: Attracti ua, Retentiua, Alteratiua, & Expulsiua. Hae fa cultates seruiunt nutritiuae. Nutrimentum attras hitur, & retinetur virtute certorum villorum, vt supra dixi. Transmutatur verò propria membri, vt ventriculi & Epatis, natura. Supcisuis tas autem expellitur, & adiuuant certi villieas pulsionem. Quomodo fit nutritio in corpore humano? Plantae nutrimentum per radices excipiis In insectis & in piscibus desunt quaedam membra. Quare omißis animantibus caeteris, dicam denmm

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
