# Liber de anima 165

Melanchthon, Liber de anima, 165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/165

tione in corpore humano. Etsi autem postea discernemus genera appelitionum, tamen nunc ex eo loco aliquid huc transferendum est. Vt enim fiat nutritio, ordinatae sunt appetitiones cibi & potus, Fames & Sitis. Descriptio famis apud Galenium haec est: Fu mes est sensus suctionis venarum, quae cum deest nutrimentum, mulgentur ab exhaustis membris, quare cum & ipsae sugunt ventriculum, fit corrugatio ventriculi & orificij quae sensu percipitur. Adfluit etiam aliquid atrae bilis, quae sua mordaDeinde citate acuit sensum illum corrugationis.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
