# Liber de anima 17

Melanchthon, Liber de anima, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/17

Et inter Sibyllinos versus hic fecitatur: Εἰκὼν ἐστʼ ἄνθρώπος ἐμὴ λόγον ὄρθον ἔχοῦσα. ἔθτιχίω ττα τιος ταὸρ κοττὰ τοτα αlννηνα. ναυνῆς παιῶαν Ac proposuit nobis conditor hoc apus, vt, quantum fieri potest, aspiciamus, & ipsius n nolis vestigia ontemplemur. Non igitur haec dactuus negligenda est. Et pars illa, quae recitat organa & qualitates alterationes, effectiones, & laesiones orsanorum, minus est obscura, & amplißimam doctrinam Physicam continet. Hìc enim exempla cernuntur regularum, quae supra de qualitatibus & earum effectionibus traditae sunt. Estque ad regendam ac tuendam valetudinem haec pars magnopere necessaria. Deinde consideratio perpetuarum in mente noticiarum, vt numerorum, & earum quae vocan tur μοκαὶσανοία, lumen est sapientiae, discernentis certas & incertas noticias, & fons demonstratio num in omnibus artibus. Praeterea causae virtutum, & discrimus tatum & vitiorum, sine hac doctrina conspics quaquam possunt. Itaque cum caeterae artes multum sumunt ab hac doctrina, tum verò tota Philosophis moralis velut ex hac scaturigine manat.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
