# Liber de anima 171

Melanchthon, Liber de anima, 171. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/171

Qui propter tempers mentum calidius & siccius aut etiam propter mastitiam parum dormiunt vtantur lactuca, amygdalis, croco. In hanc sententiam inquit Hippocrates: ου τροφῇ φαρμακίτάριστον. Hanc regulam nosse & sequi in victu, omnibus iunioribus & seniori bus valdè vtile est, possuntque hac diligentia sepessi ceri periculosi morbi. Sed medicamenta quae non sunt cibi, nequaquam cibis miscenda sunt. Vt, Rhabarbarum, aut Agafi cum non misceatur cibis. Ideo & haec sententia ab Hippocrate tradita est, ἐν τροφῇ φαρματττς Φλαρρὸν, quia diuersae sunt actiones cibi & phasmaci, & impeditur actio naturae cibum coquent tis, cum interea pharmacum trahit & pellit vicios, sos humores. De motu & quiete, hoc tantum monendi sunt iuniores. Agitatio corporum praecedat cibas. Excitatur enim calor, superfluitates confumuntur & ex pelluntur, & irritatur appetitio. Ita inquit Hispocrates: Πόνοι σίτιων ἡγεισθώσαν. Maiora etiam cura omnes iuuenes & sones poct sumtum cibum vitent omnes vehementiores motus corporis & animi: vitent ci vocis contentios nem. Tribucnda est enim quies ventriculo amplexo iam cibum, qui cum agitatur, patesit stomachus; & exhalant spiritus & calor, & fit dißipatio cibi. Hunc igitur & sensum pecudibus natura inditum videmus, vt postquam pastae sunt, ament quietem, & cubantes, placidè fruantur quiete. Nec dubium est, multos homines sibi certum exitium accersere talibus intempestinis agitationibus, post sumptum cibum. Et exempla quaedam vidimus. De Euacuatione ordo naturae notus est. Deinde magna varietas est Euacuationum, de qua consulendi sunt medici.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
