Latin
172
Melanchthon, Liber de anima 172
Unproofread scanNot analysed yet
De affectibus animi, quare ita condita sint in natura, vt vel foueant vitam vel extinguant, &sint tanquam flammae vindices &executio iudicij diuini, infra dicam. Certum est autem, valde multos homines tantum moesticia contabescere &interire, quia cor, quod sedes est adfectuum, torrefit, &spiritus gignuntur debiliores, &languefiunt omnes aliae vires. Ideo Hippocrates inquit, φροντια χαλεπὴ νόσος. Medicatio autem omnium efficacißima est, fiducia praesentiae &auxilij diuini tcquiescere, &à Deo petere &expectare vel libeo ationem vel mitigationem, iuxta dictum. Iacta in Peum curam tuam, &ipse te enutriet. De somno necesse est plura dicere. Et consu deratis somni causis &vtilitatibus, magna pars doctrinae de potentijs ammae fit illustrior. Somnus est quies Animalis virtutis, quae fit, cum vapores vtiles ex nutrimento exhalant in ceret brum, qui ibi suauiter liquescunt, &paßim liquint. tes in cerebro obstruunt meatus sensuum &neriß rum motiuorum.