# Liber de anima 172

Melanchthon, Liber de anima, 172. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/172

De affectibus animi, quare ita condita sint in natura, vt vel foueant vitam vel extinguant, & sint tanquam flammae vindices & executio iudicij diuini, infra dicam. Certum est autem, valde multos homines tantum moesticia contabescere & interire, quia cor, quod sedes est adfectuum, torrefit, & spiritus gignuntur debiliores, & languefiunt omnes aliae vires. Ideo Hippocrates inquit, φροντια χαλεπὴ νόσος. Medicatio autem omnium efficacißima est, fiducia praesentiae & auxilij diuini tcquiescere, & à Deo petere & expectare vel libeo ationem vel mitigationem, iuxta dictum. Iacta in Peum curam tuam, & ipse te enutriet. De somno necesse est plura dicere. Et consu deratis somni causis & vtilitatibus, magna pars doctrinae de potentijs ammae fit illustrior. Somnus est quies Animalis virtutis, quae fit, cum vapores vtiles ex nutrimento exhalant in ceret brum, qui ibi suauiter liquescunt, & paßim liquint. tes in cerebro obstruunt meatus sensuum & neriß rum motiuorum.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
