# Liber de anima 176

Melanchthon, Liber de anima, 176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/176

Nec aliam caussam quaeri opus est cur intrò calor reuocetur, nisi quia llecesse fuit hunc ordinem nutritioni seruire, & in hoc ipso interuallo cor & cerebrum refici. Quare & intrò calor reuocatur, & foris ocium est. Adiuuat autem reuocationem caloris, & ipse defluxus vaporum liquescentium ex cerebro, qui cum ambiunt calorem cordis, densiorem efficiunt. Ac reuocari calorem manifestum est. Nam in somno corpora pluribus tegumentis indigent. Et HipPocrates inquit, τὸ αιμα σ ὑπνῳ ἔισω μᾶλλον θεύ, 4. De causis finalibus non est obscura doctrina. Sentiunt etiam indocti manifesta & ingentia boneficia somni, Praecipuae potentiae humani corpolis & earum organa somno iuuantur. Virtus nuNitiua sine auxilio somni, coctionem non potest Perficere. Ac insomniam tetra & exitiosa crudisequitur. Denr Deinde cor fieri languidius necesse est, cùm neque rectè nutriatur, neque gignere copiam spirituum conuenientem poßit, dißipato calore. Cerebri verò & neruorum virtus celeriter penitus extinguitur, nisi somno foueatur. Nam& nutrimento & rigatione, & quiete cerebrum insiget. Et languefacto cerebro, & deficientibus spis ritibus, neruorum debilitatem sequi necesse est. Sicut Hippocrates inquit, vigilias immoderatas afferre spasmos & desipientiam, ἐπὶ ἄγρυπτε σπασμος καὶ πτραφροσωη.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
