Latin
LIBER
Melanchthon, Liber de anima 18
Unproofread scanNot analysed yet
Vera igitur laus huius doctrinae apud Aristotelem, qui in praefatione Libri de Anima inquit: Δo &μάδ Nec verò dubium est, plurimas vtilitates esse huius doctrinae in tota vita, &in omnibus artibus. Quàm verò dulcis &iucunda sit haec cognitio mediocribus naturis, inter discendum omnes experimur. Talis est hominum natura, vt aspectio retum pulchrarum per sese delectet, vt iuuat intueri formas humanorum corporum, quorum recta est Hnmetria, &bonus color, iuuat intueri stellas, flores, herbas, gemmas, aedificia arte extructa, picti tas, &alia concinna opera. Cur igitur non sit voluptati, mirandas actiones in homime, &ordinem in singulis partibus considerare, praesertim cum &haec consideratio vitae vtilißima sit, in tuenda valetudine, in gabernandis moribus, &in artibus, multis alijs negocijs iudicandis? &auget voluPtatem vtiuitas. Praeterea ia Ecclesia nequaquam carere hac doctrina passumus. Quare &Gregorius Nissenus Basilij fratet librum de Anima scripsit, qui adhuc exυε4. σας tant, in quo nostro more potentias discernit; &carum officia distribuit: quia ita iudicauit, multas materias in Ecclesia non habere lucem, sine hac qualicunque distinctione potentiarum animae.