Latin
180
Melanchthon, Liber de anima 180
Unproofread scanNot analysed yet
Fit igitur collecto calore in somno coctio, prohibetur cruditas, conseruatur calor naturalis, gignitur sanguis suauior, sequitur &virium G caloris bomtas. Meueat autem singulos consideratio harum calissarum &effectuum, vt maiore cura ordinem diumitus institutum in natura tueantur, &tribus ant somno, conuementia tempora, nec extendant vigilias post coenam in multam noctem, quae valdè labefaciunt vires humani corporis. Sequitur enim truditas, dißipatur calor naturalis, languescit virtus ventriculi &Epatis, gignitur sanguis impurus, repletur corpus viciosis humoribus, &fit κακοχυkια, turbantur spiritus, cerebrum valdè debilitatur adsiduitate motus, &ipso spirituum aestu, ac impedita suaui nutritione. Nec existimetur leue scelus esse, propria corpora petulanter necare, &corrumpere cor &cerebrum, quae debent esse domicilia Dei, &actionum diuinarum organa. De Somnijs. Addemus breuem admonitionem de somnijs, quae quomodo fiant, longior disputatio est infia, vbi de sensibus interioribus dicitur. Sunt autem alia physica, alia diuina, alia diabolica.