# Liber de anima 180

Melanchthon, Liber de anima, 180. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/180

Fit igitur collecto calore in somno coctio, prohibetur cruditas, conseruatur calor naturalis, gignitur sanguis suauior, sequitur & virium G caloris bomtas. Meueat autem singulos consideratio harum calissarum & effectuum, vt maiore cura ordinem diumitus institutum in natura tueantur, & tribus ant somno, conuementia tempora, nec extendant vigilias post coenam in multam noctem, quae valdè labefaciunt vires humani corporis. Sequitur enim truditas, dißipatur calor naturalis, languescit virtus ventriculi & Epatis, gignitur sanguis impurus, repletur corpus viciosis humoribus, & fit κακοχυkια, turbantur spiritus, cerebrum valdè debilitatur adsiduitate motus, & ipso spirituum aestu, ac impedita suaui nutritione. Nec existimetur leue scelus esse, propria corpora petulanter necare, & corrumpere cor & cerebrum, quae debent esse domicilia Dei, & actionum diuinarum organa. De Somnijs. Addemus breuem admonitionem de somnijs, quae quomodo fiant, longior disputatio est infia, vbi de sensibus interioribus dicitur. Sunt autem alia physica, alia diuina, alia diabolica.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
