Latin
183
Melanchthon, Liber de anima 183
Unproofread scanNot analysed yet
Ac de his quoque rectè sicitur à Tibullo: Somnia fallaci ludunt temeraria nocte Et pauidas mentes falsa timere iubent. Non igitur tribuenda est fides his somnijs, seu praecepto Dei obtemperandum est, quod prohibet adseuerationes ex somnijs, ijs videlicet, quae non sunt diuina, vt textus inquit in capite 1is. Deute ronomij. Et saepe ambiguitas decepit interpreteis Vt Darius somiauerat, se videre Macedonicum exercitum incedere ardentem per Asiam, ac venire Babylonem, ibique Alexandrum indutum vesce persica, ire in templum, ac ibi statim euanescere. Arbit trabatur ergo Darius, Macedonico exercitus significari exitium per flammas, &Alexandrum miitus tum veste Persica, venturum in seruicutem. Sed flammae significabant celeritatem, &victorias. Vestis signisicabat, Alexandrum potiturum regno Persico. Sunt igitur fallaces coniecturae, vt aliae multae sunt ex signis. Tertium genus diuinum est, quod Deus mentibus inserit per sese. Talia sunt vaticinia Iacob; Ioseph, Danielis &similium, quae Deus de magnis rebus, de gubernatione Ecclesiae, &de Imperij monstrauit. His somnijs adduntur testimonia diuinitus, vt mentes sciant, ea diuinitus offerri. Si cut &somnio Nabugdonosor additum est illustre testimonium, quia cum rex imaginem ostensam oblitus esset, Danieli eam Deus rursus ostendit, vt se autorem esse testaretur. Haec diuina somnia sunt vaticinia probata, de quibus saepe in sacris historijs dicitur, nec pertinent ad comminem regulam, quae diuinationes ex alijs somnijs prohibet. Quartum genus est diabolicum, vt cum Diaboli offerunt imaginationes conuiuiorum &ludotum veneficis mulieribus, quas tamen compertum est, nusquaem abijsse, sed dormientes gestu &clamore somnia saltationum significasse. Et huius generis fanatica exempla Ethnicorum, Manichaeorum, &Anabaptistarum recitari multa possent.