# Liber de anima 185

Melanchthon, Liber de anima, 185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/185

Sunt igitur caussae eaedem, & eadem organa, Quid est Augmentatio? Est talis nutritio, qua non solum idem corpolis modus alitur, sed etiam accedit magnitudo cerib tempore, secundum omnes dimensiones, longitudis nem, latitudinem, & spißitudinem, ac proportione omnia membra augentur, quod sit vsque ad iuuentus tis initium, videlicet vsque ad annum quintum & vicesimum aut circiter. Ac plurimum differt Pinguefactio ab Augmentatione. Nam pinguefactione non crescunt omnia membra, sed additur carm quaedam humiditas superflua, ex bono sanguine redunt dans. Non enim loquor de κακοχυμίᾳ, quae εu bumorum prauitas in toto corpore. Dixi autem, certi temporis augmentationem esse, quia natiera omnibus animantibus constituram sunt metae incrementi & decrementi. Cùm igitur prdine naturae ventum est ad ἀκμὴν, Nutritiua non plus nutrimenti conuertit, quàm amissum est, & paulatim post ἀκμὴν, fit actio languidior, quod vt aliquo modo intelligi poßit, vitae & caloris fontem, vt ita dicam, consideremus. Quare post ακμὴν paulatim deficii natura animantium?

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
