Latin
186
Melanchthon, Liber de anima 186
Unproofread scanNot analysed yet
Vt in flamma Lychni necesse est quandam hiniditatem esse, glutmantem slammae partes: sic in corpore animantis est quoddam aereum, humidum, Sptimum, quod nominatur radicale, fusum per rotum corpus, propagatum à semine, glutinans omnes partes, in quo radicali humido immediatè vehitur calor caelestis &viuificus. Hoc humido extincto, calor etiam eitanescit. Depascitur autem humidum à calore, &vicissim natiuus calor deficiente pabulo sit languidior, vt flamma attentatur deficiente cera. Quanquam autem alitur humidum radicale quotidiano nutrimento, tamen hoc quod in omnibus membris acquiritur in nutritione, est impurius. Vt in vino, dum vis est integra, facile in naturam conuertit pauxillum aquae. Sed si paulatim plus aquae infundatur, fit vinum impurius. Sic igitur &vita deficit, quia nec caloris vitor manet, nec pabuli puritas. Mutua igitur labe factatione vtrumque extinguitur. Acquisitum humidumnon est aequale radicali. Fit ergo &calor imbecillior deteriore pabulo. Et rursus calor langur dus minus feliciter conuertit nutrimentum. Simul so labuntur, &humidum radicale, &natiuus calora talor. Hinc intelligi potest, quare ἀκμὴ noι st perpetua, ac cito accedat senectus.