Latin
189
Melanchthon, Liber de anima 189
Unproofread scanNot analysed yet
An mulier concurrat actiuè ad procreationem foetus? Aristoteles non tribuit semen mulieri, sed disib, materiam foetus esse sanguinem menstruum, et vir semen habere se actiuè, ac verti in spiritum, &sua vi tanquam fabrum, materiam illam disponere, vt inde foecus procreetur. Hanc est summa sententic Aristotelis. Sed Galenum sequamur, qui affirmat, iunctase mina viri &mulieris esse materiam foetus, etstis his viri semen calidius &craßius est, mulieris verò semen humidius ac frigidius, &ob hanc causam velut nutrimentum esse virili semini inquit. Cùm igitur matrix accepit iuncta semina, principio calor matricis, velut furni, leuiter assandoessi cit panniculum, tanquam crustam circa semen: Esique haec initio velut oui species, quia menbrana circundat semen intus bulliens, cum sit valde spiritus sum. Ac fit panniculus ex exteriore seminum parte, ac praecipuè ex muliebri, quod est humidius &magis extendi potest. Is panniculus graece nomna tur χόσιον, Latinis secundae, vulgo secundina. Et non solum locus est reliquo semini, sed etiam habet alios ilios vsus.