# Liber de anima 19

Melanchthon, Liber de anima, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/19

Necesse est omnibus in conspectu esse discib men Legis & Euangelij. Hîc si quis rectè didicit hanc puerilem doctrinam, scit Legem noticias ess nobiscum nascentes, sicut aliarum artium prcμ& demonstrationes. Sed Euangelium dißimilimam vocem esse, ac nequaquam nobiscum nasci, sed singulari reuelatione à DEO illustribus testimonijs patefactam esse. Postea rursus discerni necesse est noticias & appetitiones. Sunt in mente noticiae verae, rectae, aeternae & immotae, & tamen appeti tiones contrariae sunt. Quare Paulus inquit, homi nes veritatem Dei, id est, veras noticias diumitus nobis insitas, in iniusticia captiuas detinere. De ta libus sententijs ne populus quidem doceri potest, ni si hinc sumantur potentiarum distinctiones. Cùm de labe originis dicitur, necesse est recitari quae sint in singulis potentijs vulnera, & qua lo. ξαlσum γὰθε bona sint reliqua in hac misera natura. Maneni μννει μ σιντττ σστλθων τῖ. vtcunque noticiae Legis, quia Deus vult se agnosci; vult peccatum intelligi & accusari, vult etiam rege disciplinam. Manet igitur & libertas voluntas bεοκοκύτe tis in regenda locomotiua, quae est velut ministra δζαρτκα disciplinae. Haec doctrina adeo necessaria est, vt nulla vnquam aetas ea carere potuerit. Nec dubis um est. primum parentem suis natis copiosè eam tra didisse in enarratione dicti: Sub te erit appetitus. Et paßim intexuerunt eam Poetae suis scriptis, vt manifestum est, Homerum, cum pingit à Pallade retrahi Achillem stringentem gladium, distinguere appetitionem & rationem, quae cohercet locomotiuam. Et Hesiodi Prometheus ratio est: Epimetheus stolidus frater, sensus & potentia appetens: Obiectum verò blandiens Pandora.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
