# Liber de anima 192

Melanchthon, Liber de anima, 192. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/192

ossa Ilse, panniculi, πλευρὰ, ligamonta, ex craßiore seminis parte, simul pars subtilißima seminis, & ple na optimi spiritus, quasi colata & expressa ex crassiore massa, sursum pellitur in ampullam tertiam, vt inde cerebrum formetur, & ex cerebro nerui. Quanquam autem huius mirandae aedificationis ratio non potest reddi, tamen ipsa machina humani corporis liligentißimè aspicienda est, & considerandum, quae pars ex qua materia, & ad quos vsus condita sit. Quid mirabilius est, quàm cerebrum & neruos, motus ac sensuum instrumenta totumque illud domicilium cognitionis & sapientiae, maximè cognatum esse semini, & ex ea materia proximè oriri? Vt igitur cerebrum simile est coelesti naturae, quia lucis capax est: Ita semen est quiddam cognatum coelesti naturae, quo vt homines singulari reuerentia vterentur, Deus metas nobis circundedit ne temerè effundatur, & vt certò sciamus ordinem in ta re ab ipso sancitum esse, horribilibus poenis iudictum & iram suam declarat. Tempora foetus variè discernuntur, ac masculi quidem citius absoluuntur quàm foemellae, quia in masculis calor vehementior est, & eodem genere llij citius, alij tardius maturescunt. Primis sex diebus bulliente semine, fiunt ambullae, & velut quaedam oui species existit. Haec londum appellatur foetus, sed γoνὴ, id est. semen. Deinde nouem diebus attrahitur sanguis, ea quo paulatim Epar & Cor fiunt, ita vt post dluodes cim dies iam discerni poßit delineatio epatis, corilis & cerebri. Iam igitur foecus nominatur.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
