Latin
TENTIA
Melanchthon, Liber de anima 196
Unproofread scanNot analysed yet
TENTIA SENTIENTE. Quid est potentia sentiens? Est quae ad cognitionem singularium in corporibus animantium condita est. Etsi autem postea tum de iudicio &ratiocmatione in mente dicetur, admonendi sunt iuniores, vt apud sese cogitent quantum bonum sit cognitio, &ad quos vsus homii attributa sit, tamen hîc quoque de sensibus considerent, dignitatem eorum in homine eò maiorem esse, quia nuncij sunt mentis, sicut dicitur, Asensu oriri sequentes in mente actiones. Item, nihil esse in intellectu, quod non prius fuerit in sensu, quod etsi non congruit ad omnes noticias, tamen de plurimis verè dictum est. Sunt autem sensuum ordines duo. Exterior Interior. Sensus exteriores sunt Quinque Visus, Auditus, Olfactus, Gustus, Tactus.