# Liber de anima 197

Melanchthon, Liber de anima, TENTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/197

Quid est sensus Visus? Est sensus percipiens oculis lucem & colorem tanquam propria obiecta, & magnitudines, siras, numerum, motum & situm corporum, tanquass, communia obiecta. Vtilitatis magnitudo non potest satis declarasis Sed monendi sunt iuniores, vt horum mirabiluis, operum diuinorum artem, bonitatem et vsus aliquo modo considerent. Qualis esset vita si perpetiae te nebrae essent, aut si lux non posset apprehendi? Condidit Deus lucem, & vult notam esse, & distnesi eam à tenebris. Ac naturam hominis talemeonums dit, vt apprehendere lucem, & discernere eam ocib lis poßit. Nec quid sit haec pulcerrima res, Lux videlicet, quae ostendit res caeteras, verbis exson potest. Sed oculi eam agnoscunt, & à tenchis ab cernunt. Vult autem Deus, hac corporali luce considerata, intelligi, & sese esse lucem quandam admirandam, vt homines sancti aliquando experiuntius, Quod est organum? Oculus, & in oculo crystallinus humor, qui & sua natura lucet, & adferunt ei spiritum nerui opti ci. Hic spiritus vitam impertit oculis, Estque velit flammula, naturam referens lucis coelestis, tribuens vim videndi. Hac flamma tanquam vita in humorem sem Crystallinum sparsa, sit hoc modo visio, quia crystallinus humor recipit illatas ab obiecto species, quae ibi imaginem efficiunt, vt illapsae in speculum, seu vt fit in sigilli impreßione. Quod est obiectum? Propria obiecta sunt: Lux & color. Nec dubium est, colorem esse qualitatem nuxti corporis, ortam à commixtione lucidorum corporum cum obscuris. Haec descriptio vtcunque intelligi potest agnita lucis natura, quam oculis cernimus. Sed constities re lucis definitionem aifficile est.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
