Latin
2
Melanchthon, Liber de anima 2
Unproofread scanNot analysed yet
HIERONVMI BAVMGARTNE. si, sapientia &virtute praestantis, silio, Hieronymo Baumgartnero, Philippus Melanthon, S. D. Trumque praedixit vox diuina in hac languida &delira mundi senecta, &fore maiores generis humas ni confusiones, quàm fuerunt antea: Et tamen filium Dei Dominum nostrum Iesum Christum crucifixum pro nobis, &resuscitatum, aeternam Ecclesiam sibi etiam inter imperiorum ruinas collecturum esse, qui quidem hac spe vult nos doctrinae studia colere, &promittit Ecclesiis hospitia. Hac praedictione diuina confirmati praeparemus animos, vt tristißimas imperiorum dilacerationes, &crebros tumultus Panicos sapienter feramus, &tamen speremus, Ecclesiam non interituram esse, &hac erecti consolatione studia doctrinae colamus, &suo quisque loco communi societat: seruiat. Haec cogitatio &senes retinet in gubernatione, ne desperatione in tam saeuis tempestatibus tanqua temos abijciant, &excitare iuniores debet, vt doctrinam Ecclesiae &commiini vitae necessariam eò discant alacrius, quia vox diuina pollicetur nobis hos labores non fore irritos.