Latin
LIBER
Melanchthon, Liber de anima 20
Unproofread scanNot analysed yet
Nec Bellerophontes Pegasum regere potuit, donec Pallas aureum frenum equo iniecit, id est, donec consilio vehementes anim motus rexit. Sunt &aliae multae materiae in Ecclesia, in quibus enarrandis adiuuamur his distinctionibus potentiarum animae, vt cum dicimus de imagine Dei vt homine, cum vocabula enarramus, quibus doctris na coelestis discernit Filium &Spiritum sanctum. Vetustas Graeca &Latina scripsit, Filium Dei diειλογον, qui cogitatione nascitur, cum aeternus Pater se intuens gignit imaginem suam. Cogitatione enim formari imaginem in nobis quoque scimus. Et tum nostris vocabulis Deus vtitur, significare hoc Voluit, nasci Filium cogitatione. Praeterea spiritus vitales in homine nascuntur in corde, &verè sunt flammae, quae in omnium adfectuum incendijs, in laeticia, dolore, amore, odio, ira &alijs sparguntur. Et cum motibus voluntatis non simulatis hae flammae in corde congruunt.