Latin
TENTIA
Melanchthon, Liber de anima 200
Unproofread scanNot analysed yet
Sed alia communis est sententia spargi à luce &à calore lumen, vt è Sole spargi radios manifestum est. Cùm enim radij Solis in obscuris locis per foramen inserti, ab altero pariete reflectuntur, coit lumen, quod ita condensatum conspicitur. Cernimus &refractos radios, qui sic vocantur, cum in medio densiore, vt in aqua aut in vitro, lumen coit. Esse igitur aliquam à luce propagatam &effusam qualitatem in aere, consentaneum est. Accedunt huc &hae coniecturae, quòd manifestum est, in visione oculos affici, ®ula est: Excellens sensibile laedit sensum, vt experimur conspectu Solis aut fulguris laedi oculos. Quomodo autem laederentur, nisi res aliqua attingeret ac feriret oculos? Deinde, cur caua specula inuersas imagines reddunt, vt stare in capite videantur, nisi quia species aliter reflectuntur ex cauis, quàm ex planis aut conuexis? Etsi autem, fatemur, totam visionis rationem, vt alia multa, imperuestigabilem esse, tamen hac communi opinione contenti simus, quae eò etiam nobis minus displicet, quia videturides sic condita esse natura lucida, vt radios spargat, vt aliquo modo significatio seit commonefactio osteni datur de aeterno Patre &Filio, qui est ἀπαύγάθι μα aeterni Patris.