# Liber de anima 204

Melanchthon, Liber de anima, TENTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/204

mixtis, in quibus aerea humiditas, seu plus seu minus terreae naturae exuberanti, & coelesti aut igneo calore vstae, ac velut torrefactae permixta est, vt sentimus olere fumantia ligna, quae alioqui sunt sine odore Ideo sic Aristoteles confert inter se odores & sapores, vt dicat, in odore dominari siccitatem, Humiditatem verò in saporibus. Et in Problematum libro mquit: τα πυρουμενα πῶς τῶν ὑγρότητα ΚΚόντων ὀλίγην, ευώδη γίνεται. Vsta, quae modicam habent humiditatem, fiunt fragrantia. Sed tamen prorsus arida, quae sunt, vt Aristoteles nominat, ἀχυμα non sunt odora, vt Lapides; tametsi in his & frigiditas & ariditas causae sunt, ne insint odores. Non enim gigni odor potest, nisi calor substantiam defecatam terreae & aereae naturae, resoluat & expellat. Itaque fragrantia omnia, etiamsi sunt natura frigida, vt Rosae & violae, tamen odore ipso leuiter calefaciunt. Hinc ratiocinari possumus, quare in Oriente res nascantur odoratiores, quia ea loca calidiora sunt. Hinc & ratio sumenda est, quare dulcia minis sint odorata, quia sunt humidiora. Contrà verò magis fragrantia sunt, in quibus aliquid inest acrimoniae.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
