# Liber de anima 205

Melanchthon, Liber de anima, TENTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/205

Sunt enim sicciora, &, vt ita dicam, vsta, seu torrefacta, vt Libanotis, cui nomen est vulgare Rosmarinus, cuius odor cum sit gratißimus, lingita testatur saporem amarum esse: Vtrunque indicium est, libanocida calidam esse, sicut & Nicander inquit: ἤ συγε καγχρύοεσσαν ἐλῶν περιθαλπέα, ῥῥρετAut tu radicem calidae libanotidos vre, Foecunda in teriti quae gignit canchrye semen. Vt igitur magna temperamentorum varictus est in herbis, floribus, radicibus: ita magna odorum varietas efficitur, & consideratio digna est stulis sis. Species autem duae praecipuè constituuntur. bo nus odor, qui vt in saporibus dulcedo, plus refert aereae naturae, & cum ex partibus suauibus & rectè temperatis, & magis calore coelesti coctis orictur, cerebro gratus est. Contrarius odor bono, nominatur foetor, qui vt stercus humanum ex partibus viciosis & malè torrefactis exhalat, & sua natura venenum est ce rebro. Hae duae species facile agnosci & discesiis possunt. Altera nominatur ἐυίυδ es, altera δυσον δὲς. Adjci Adijciuntur & duae differentiae, sumtae à saporibus, vt Acris odor, qualis citrini, aliij, cepae, Et Acidus, qualis est Aceti.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
