# Liber de anima 207

Melanchthon, Liber de anima, TENTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/207

Verum organum olfactus sunt duae propagis aprioribas ventriculis cerebri descendentes ex issa cerebri substantia in os κθμοεδὲς sparsae ad forami na, vt in descriptione anatomica dictum est sufi nares oßi frontis insertum esse os, quod multa exiis foramina habet, quae sunt meatus, & aeris & ulbrum, quod antiquitas nominat, vel κθμοιδεξ, κῆ est, colatorio simile, vel σπογροεδὲς, quia multaus eo foramina conspiciuntur, velut in spongia. Cum igitur per haec foramina penetraruntlis litus, qui odores perferunt, arrapiuntur & pesipiuiitur per illas cerebri propagines, & transiut tuntur in priores ventriculos cerebri, quod bonis odoribus vult natura suauiter foueri. Nares vero ita seruiunt huic beneficio, quia in eis colliguntur halitus, & via sunt collectis halitibus ad illa fore mina. De Medio. Vt odor exhalans à corporibus, spargi posses medio opus est, per quod transmittatur ad orgi num. Nobis igitur medium est aër. Pisces peraquamodores percipiunt. Nam alij alijs escis capi untur. Et Polypum aiunt fugari à saxo, cui adharet, organo illito. Qud Quid est sensus Gustus? Est sensus in lingua & palato, percipiens sapores. Quod est obiectum? Sapor, qui est qualitas in succo, in quo humidi tas vincit siccitatem terrestrem, calore vtramque digerente. Dixi enim supra in sapore dominari humisitatem. Quare Theophrastus sic definuit saporem: Sapor est partis siccae percolatio, per humorem à calore facta. Graeci cùm obiectum gustus nominant, vtuntur appellatione χυμὸς, quam vocem promiscuè Psurpant pro sapore, & pro humore. Aliud nomen ε χυλός, liquor. Et Galenus inquit, veteres Graecos non Χυλόν. sed χυμὸν dixisse pro humore, sipore, & liquore. Saporum species aliter ab alijs numerantur, & Galenus inquit, difficulter eas discerni posse, Aristo teles & Theophrastus recensent octo differentias. Dulcis, γλυκὺς. Pinguis, λιπαρός. κυσηρος. Austerus, σρυφνος. Acerbus, δρυμύς. Acris, πικρος. Amarus, ὄξυς. Acidus, ἀλμυρός. Salsus, Hat

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
