Latin
TENTIA
Melanchthon, Liber de anima 209
Unproofread scanNot analysed yet
Has appellationes prodest notas esse, quia passim obuiae sunt in descriptionibus plantarum &liquorum. Et consideratio hartim differentiarum continet eruditas disputationes; qualibus tempera mentis, qui sapores gignantur. Acria calida sunt, vt piper, allium. Acerba frigida, vt fractus glandium, castaneae. Addam igitur breues descriptiones. Dulcis sapor est, in quo exuberat aerea hims ditas, in ijs, quae sunt temperatè calida, et quem, cùm natura sanguinis nostri &carnis proximè congri ant, lingua auidè excipit, ac voluptate ac dilatatione afficitur, eo fruens non laeditur, non exulceratus ab eo, nec refugit eum, vt amara seu acria. Diilola sunt Lac. Mel, Vinum. Ac regula nota sit: Nummentum hominis oportere esse duice aut dulcipermixtum. Nam dulcia iungunt implent &restituunt erosas particulas. Sed inter dum excellenter dubcia nocent, quia cum sint vald calida &aerea citò in igneam naturam vertuntur, vt Mel &Saccarum celerrimè vertuntur in Rubram bilem. Quare auidius vsi saccaro, saepè periculosè instammantur. Ad haec dulces cibi intemperantius eduntur. Ideo pro pter humoris copiam sequuntur putrefactiones. Pinguis sapor vicinus est dulci. Est enim in liquore dulci, in quo tamen aërea humiditas sparsi est, in re minus tenuium partium, &calor debilor est, vt in oleo, butyro, carne. Haec quoque si sint medioeria, prosunt in nutrimento.