# Liber de anima 210

Melanchthon, Liber de anima, TENTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/210

Sed nimis pinguia nocent, quia solent supernatare, & impedire coctionem & oppilationes efficere. Vulgo hunc saporem nominant Vnctuosum. Nec discerno à dulci suauem odorem, nisi gradibus. Cum enim dulcedo mediocris est, & rectè temperata, fit suauis, Vt manus cum inseritur aquae mediocriter calidae, afficitur voluptate: ita mediocriter dulcia, quia sunt temperatè calida, & cum sanguinis & carnis natura congruunt efficiunt sutatuitates. Sapores contrarij sunt dulci, pingui, & suaui, t, Amarus, Acris, Acidus, Acerbus, Austerus, & Salsus. Hi verò differunt, vt exempla & effectiones ostendunt, etiamsi imperiti non satis dijudicant has differentias. Genus sit commune omnium, dulci contrarios esse, & astrictionem efficere, quae alias magis, alias minùs offendit seu exasperat linguam. Amarus, πικρὸς. Sapor est, qui detergit, & mordet linguam, estque in natura terrestri, crassa, in qua excedunt calor & siccitas, vt in Bile, Nitro, Marrubio, Absynthio. Acris, δριμῆς. Non solum mordet ac rodit linguam, sed etiam vrit penetrat & valdè dissollut, ve ferrum ignitum. Estque in natura tenui, in qua excedunt caliditas et siccitas. Et acria superant calore res amaras. Sunt autem acria, vt Piper glZiber, Allium, Cepa granum Cnidium, id est, Keb lershaltâ, Calx. Acidus, oξύς. Acetosus est, qui mordendo constringit & refrigerat. ac citra calefactionemats, tenuat, diuidit & vellicat. Estque in natura tenut, frigida & sicca, in qua dominatur frigiditas. Nam quae sunt tantum acida, sunt praecipuè frigida,v oxalis, quae vulgo acetosa nominater, quia haec surè hunc saporem habet. Est & species mali punici verè, acida.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
