# Liber de anima 213

Melanchthon, Liber de anima, TENTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/213
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/213

Iuuant enim ventricilsi natina siccitate, & aliquantulum astringunt, & m nus calidos fumos exhalant, sed tamen de vino non crudo, non nimis aquoso ac tenui loquitur. Salsus, ἀ λμυρός. Sapor est, qui linguam nus contrahit, nec constipat, sed detergit & abluit disgregando & exiccando. Huiusmodi est salis natira, qui ideo putrefactiones impedit, quia desiccat & extenuat, ac erodit humiditates. Ideo mollem carnem indurat, & duram reddit meliorem. Nam vt m molli absumit superfluam humiditatem, ita rursus duram erosione attenuat ac relaxat. Estque salsi? sapor in natura terrestri, crassa, calida & siccaHas differentias recitauimus, quia & vocabila intelligi prodest, et studiosi Physices diuersas quaso atum effectiones in his exemplis considerare possunt. Quod est organum Gustus? Est pellicula expansa in lingua sub carnporosa seu spongiosa, quae est in linguae superficie. Eadem Fellicula & in palato sparsa est, oriturque à neruis per palacum demißis ad linguae radicem qui & gustum & tactum linguae ac palato suppedicant. Nam niij sunt nerui, qui motum linguae impertiunt. Medium quo fit gustatio, est vel exterius saliualis humiditas, vel interius, caro fungosa.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
