Latin
TENTIA
Melanchthon, Liber de anima 214
Unproofread scanNot analysed yet
Ideoque sebri laborantibus omnia fiunt amara, quia redundat in lingua saliua biliosa. Quid est sensus Tactus? Est sensus percipiens primas qualitates pellis ada neruea, expansa per carnem toto corpore, tansiam reti. Quod est organum Tactus? Vt nerui caeteris sensibus vim sentiendi imper tiunt: Ita constat tactus organum esse pelliculam lerueam intextam carni, toto corpore, sub extrema tunte, eaque pellicula comparet, quacunque carnis parte disecta Oritur autem à neruis &cerebri &medullae spinalis, etsi tactum acriorem suppeditant nerui subtiliores videlicet propagati à cerebro, vt qui ad capsulam cordis, item qui ad orificium ventii culi descendunt.