# Liber de anima 216

Melanchthon, Liber de anima, SENSIB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/216

SENSIB INTERIORIBVS. Quid est sensus interior? Est potentia organica, intra cranium ad cognitionem facta, antecellens actiones sensuum exteriorum. Nam si animantia tantum, apprehenderent obiecta sine dijudicatione, & sine compositione, seu qualicunque ratiocinatione, quantulum prodesset ille incursus obiectorum in externos sensus? Est ergo addita sensibus exterioribus alia superior facultas, magis miranda, quàm simplex apprehensio sensuum exteriorum. Quot sunt sensus Interiores? Actiones interiorum sensuum plures esse manifestum est, videlicet: Dijudicationem obiectorum, memoriam & compositionem, seu ratiocinationem, vt leo Romae in circo videns medicum, qui ipsi vulnerato spinam olim extraxerat, quia retmiterat in cerebro speciem eius, & memoriam beneficij, agnouit eum, & sua quadam compositione distinxit ab alijs, & quasi ratiocinans blanditus est ei, vt tunc solebat, cum beneficium accepit. Iam igitur quaestio est an haec actionum diuersitas in vno loco seu organo fiat, & quomodo fiat?

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
