Latin
SENSIB
Melanchthon, Liber de anima 217
Unproofread scanNot analysed yet
Esse autem diuersa organa apprehensionis &Memoriae, inde manifestum est, quia experientia compertum est, amitti memoriam, non amissa ap prehensione: Vt Thucydides describens pestilentis am Atticam, narrat quosdam cum conualuissent, tamen fuisse adeo orbatos memoria, vt nec sese nec suos familiares nossent. Hi autem cibum, potum, &similia agnoscebant, &discernebant. Illustre signum &hoc est diuersitatis organos rum, quod in medendo applicantur remedia pro fas cultate memoriae ad posteriorem cerebri partem: Conturbata ratiocinatione medemur anteriori parti seu mediae. Distant igitur locis organa. His coniecturis non vanis contenti simus, &mirabilium in cerebro actionum &instrumentorum consideratione moueamur, vt de Deo opifice cogitemus, &ipsum cerebrum, quod lucis diuinae domicilium est, maiore cura tueamur. Etsi autem alij aliter numerant sensus interios res, tamen cùm consensus sit de re ipsa, non est opus litigare de modo enumerationis. Nos Galenum sequimur, qui tres sensus inte riores recenset, Sensum communem, Cogitationem seu compositionem, &Memoriam, Nomina apud Galenum haec sunt, φαυταστικὸν, διανονακὸν, &μνημονευταικόν. Hae appellationes perspicuè indicant discrimina. Sensus communis apprehendit imagines, oblatas, à sensibus exterioribus, &discernit obiecta singulorum sensuum.