# Liber de anima 218

Melanchthon, Liber de anima, SENSIB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/218

Deinde alia vis, componens & diuidens, & aliud ex alio eliciens, tanquam ratiocinatur & iudicat. Tertia retinet obiectorum memoriam, eaque retordatur. Sunt autem organa haec. Anterior pars in geminis cauitatibus seu ventriculis cerebri, est orgallum sensus communis. Postquam enim, vt in speculis, ita in organis exteriorum sensuum fulgent imagines, spiritus vibrati induunt earum similitudinem, & transuehunt eas ad cerebrum. Ibi vt lingua format articulatam vocem: ita & cerebrum vibratum à spiritibus, format suo quodam admirando motu, quasi collocans spiritus, alia atque alia simulacra. Vt enim fiant actiones & imagines in cerebro, concurrere & spirituum vibrationem, & ipsius cerebri motum aliquem consentaneum est. Non enim tantùm feritur cerebrum à spiritibus, sed ipsius etiam iliquis motus est, tanquam collocans spiritus, componens & distribuens, sicut linguae motus diuersi sunt, quasi collocantis in aëre diuersas figuras articulatae vocis. Ita condita est hominum natura diuinitus, vt fieri cogitationes in nobis, & formari ac ordinatimagnes sciamus. Quomodo fiant, non cernimus in hac caligine. Sed tamen hanc ipsam formationem, imaginum non dubium est vmbram esse, significantem aliquid de filio Dei.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
