# Liber de anima 220

Melanchthon, Liber de anima, SENSIB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/220

Descripsi sensus vt potii. Nunc adijcienda est Potentia appetitiua, quae est facultas prosequens, aut fugiens obiecta. Comes est cognitionis. Ac de bestijs facilè intelligi potest, ideo eis inditam esse cognitionem, vt sensus monstrent vitae praesidia & contraria. In homine est sublimior cognitio, vt agno scatur & celebretur Deus. Et seruit huic cognitioni etiam appetitio, vt homo diligat Deum, laetetur & ac quiescat in eo. Sed postéa de superiore illa cognitione & appetitione dicam. Initio autem vulgaris partitio tenenda est, de appetitu, quam etiamsi nonnulli cauillantur, tamen Psitatam esse eruditis videmus, & vtilem esse discentibus, non dubium est. Tiν Triplex est appetitus: Naturalis, Sensitiuts, & Voluntarius. De naturali appetitione non sic loquimur, ot supra, vbi tantum inclinationem, non actionem aliquam significat, vt cum dicimus: Materia appetit formam, Lapis naturaliter appetit locum deorsum. Hic enim significat & naturalem inclinationem & actiones, quae tamen non oriuntur à sensu, videlicet, Attractionem, Retentionem, Expulsionem. Sic planta arescens appetit rigationem, Exhaustae partes corporis appetunt nutrimentum.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
