# Liber de anima 222

Melanchthon, Liber de anima, SENSIB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/222

Dolor verò est neruorum seu pelliculae nerueae loesio, aut laceratio, quae fit ab obiecto non conueniente. Vt cum ignis vrit partem corporis. Est autem Vt tactus ita delectationis & doloris organum, pellicula neruea intexta corpori. fitque dolor acrior, cum Psi nerui proximè laeduntur, vt fit in spasmis, aut cruciatibus, quae fiunt, cum calculi distenduns Penas & neruos. Vt autem sensus per sese agunt naturaliter, Oculus imeolumis apertus obiectum oblatum iusto interuallo, non potest non videre: Ita in neruis naturaliter fit delectatio aut dolor. Nec caussa est alia quaerenda, sed sciendum est, ad haec officia neruos conditos esse, vt sint instrumenta sensus & motus & afficiantur delectatione & dolore. Haec naturae proprietate considerata, satis Perspicuum fit, non omnes dolores aut delectationes oriri à cogitatione, aut tolli cogitatione posse vt Stoici fingunt, quorum errores de affectibus postea refutabimus. Sunt igitur alij quidam gradus appetitionum, qui non fiunt per contactum, sed sequuntur cogitationem, & propriè sunt in corde, ac nominantur Affectus.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
