# Liber de anima 224

Melanchthon, Liber de anima, SENSIB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/224
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/224

Ex animaque tua dum spiritus in mea labra Influit, inque iecur, mulgenti dulcia philtra. Sed haec poetica relinquamus, ac veritatem consideremus. Sunt autem affectus, qui propriè sic nominantur, motus cordis, noticiam sequentes, prosequentes aut fugientes obiecta, qui cum aut iuuent naturam, dut destruant, semper comitantur extremi motus, aut laesa natura dolor ac destructio, aut suauiter mota, delectatio seu laeticia acquiescens in obiecto. Ae ordo naturae considerandus est, motibus rordis antecedere cognitionem, vt dicitur: Quod latet ignotum est, ignoti nulla cupido. Item: ἐκ τοῦ ὀρᾶν γίγνεται τὸ ἐρᾶν. Vt autem in Deo ipso est sapientia, discernens Iecta & non recta, & deinde voluntas, volens recta, & sua quadam laeticia acquiescens in rectis, nolens contraria, & vera indignatione repellens ac destruens: Ita vitam hominum ordinauit, vt sint leges seu noticiae recta praecipientes, prohibentes contraria: Deinde verò sint magistratus, qui recta facientes protegant, & repellant ac tollant contratia facientes.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
