# Liber de anima 228

Melanchthon, Liber de anima, SENSIB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/228

Praeterea sensus fit acrior, quia subtiles nerui à cerebro deducti sunt in corpus cordis, qui addunt delectationem laeticiae, & acerrimos dolores tristiciae. Augetur dolor ex vicinarum partium constrictione. Ideo autem hi praecipui & acerrimi motus sunt attributi cordi, qui sunt aut vitae conseruatio, aut destructio, quia in corde initium est vitae, & fortaßis cor sedes & domicilium est animae. Spes est motus, quo cor futurum bonum appetit, seque ad illud accipiendum, vt ita dicam, aperit ac Praeparat. Estque similis motus laeticiae, quae quidem & spei permixta est. Timor, est motus, quo cor constringitur, tarsuam fugiens futurum malum. Estque similis motus tristiciae, quae & timori permixta est. Amor, est motus, quo cor appetit aliquod seu Verè bonum, seu quod videtur bonum idque quasi attrahere gestit, vt eo potiatur & fruatur. Vicinus affectus est spei, sed ardentior. Ideo describitur quasi attrahens obiectum, incitato corde tanquam ad fruendum ingens bonum. Ira, est mixtus affectus ex tristicia & cupidiquo cor offensiotate vlciscendi.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
