# Liber de anima 23

Melanchthon, Liber de anima, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/23

Vt enim in lychno flammam intelligimus, quae rapit alimentum ex cera & filo: sic in corporibus animan tium intelligere Spiritum vitalem possumus, quiest tenuißima flamma, genita ex Janguine virtute cordis, volitans per totam corporis machinam, & largiens corpori viuificum calorem, & vim ciendi motus & actiones. Haec vtcunque intelligi possunt. Et quanquam hîc etiam interrogari potest, Quare Spiritu vitali accendantur vita & motis, & non alia materia, sanguine aut carne, cùm tamen & hîc vitalis Spiritus sit materia & halitus ex elementis ortus? Responderi potest, quia tale est naturae opificium. Vt non est quaerenda causa vlterior, quare Coelum, Sol, Luna sic moueantur. Sed talem videmus esse naturam, nec causas vlteriores quaeramus. Πυσιατεσκίκο πυνιυlις Postquam autem de anima in Brutis vtcunque conοκεῦαι α πρραάτην stituta est sententia, deinde quaesitum est, quid sit σεα ἰανκεsυρίθρι ὑκοων ἄὖαρ τυφηίνηα hominis. Hîc verò ingeniosi homines multa μαπεῖ, ὑκαʼ ατντα ptaerunt. Nam si dicerent tantum esse vita ρ εαφνοβπκαδι lem esoc. lem Spiritum, aut temperamentum, vnde sur in tellectio, ratiocinatio, memoria, electio? Hae actiones non videntur esse materiae elementaris.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
