# Liber de anima 230

Melanchthon, Liber de anima, SENSIB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/230
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/230

Est enim motus, quo sibi ipsi quispiam conscius irascitur, propter admissam turpitudinem, ac sese punit, & simul veretur alis; rum iudicia. Dixi autem supra, ideo diuersos affe ctis, suaues & molestos nobis insitos esse, vt molesti sint vindices scelerum, ac poenae faciant conspectius discrimen inter rectè facta, & secus facta. Quamobrem & rectè dictum est ab Euripide: In Pudentiam morbum esse maximum hominum, & δεα μεγίστη νοσων ἐν ἀυθρώποις. Ideo enim pudor attributus est naturae hominum, vt & frenum sit hominibus, ne turpia faciant, & sit vindepostea, si fecerint. Verecundia, est habitus metuentis turpitud nem & indignantis, admissa turpitudine. Misericordia, est tristicia, propter alienas mis serias orta. Inuidentia, est tristicia, propter alterius felicitatem orta. Zelus, est mixtus affectus ex amore & ira, cum videlicet amans aliquid, irascitur illi, à quo laeditur res amata. Vt Helias Zelo interficit Pseudoprophetas. videlicet amans Deum, vehementer indignas tus est hostibus Dei. Sic iustus gubernator debet ardere Zelo, hoc est, amore iusticiae, & indignatione aduersus improbos. Similis affectus est Zelotypiu, cum amans coniugem irascitur alienanti.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
