# Liber de anima 231

Melanchthon, Liber de anima, SENSIB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/231

Επιχαιρεκακία, contrarius affectus est gelos mixtus ex odio & gaudio. Est enim odium virtis tis, & laetari calamitate bonorum & succeßibus sceleratorum; vt Diaboli propriè sunt ἐπιχαιρῦν κακοι, qui laetantur calamitatibus Ecclesiae & saeuitiam in imbecilliorem naturam hominum exercent, nulla spe vtilitatis suae, tantum odio Dei. Et imitantur Diabolos multi, vt Semei laetatur exilio Dauidis, & venenatißimis sarcasmis calamitatem ei exprobrat. Recensui aliquot nomina affectuum, vt conso derari discrimina & caussae vtcunque poßint. Sunt autem caussae, obiecta & cor, sed cognitio obiectorum, vt supra dixi, motum cordis antecedit. Ergo cum apprehendimus obiectum, & iudieamus bonum aut malum esse, Spiritus moti in cognitione, feriunt cor, quod quasi ictum & puistùm cietur, & aut expetit obiectum, aut fugit. Talis est enim copulatio virium naturae, vt motus cor dis respondeant cognitioni, vt rebus cognitis, vel acquiescat homo, vel poenam & destructionem sentiat. Ac dixi supra, ipsam cordis substantiam affectuum fontem esse. Multum igitur refert, quale sit temperamentum cordis. Calidius & siccius, celerius & vehementius incenditur ira. Seiendum & hoc est, Alios humores cieri alijs affectibus.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
