# Liber de anima 232

Melanchthon, Liber de anima, SENSIB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/232

Vt ira, quia fit inflammato corde, ciet ardentißimum, humorem, scilicet rubram Bilem, quae effusa, reliquum sangumen inficit, quia alioqui iam à spiritibus irati cordis accensus est, Vt Virgilius libro octauo inquit, loquens de irato Hercule: Hic verò Alcidae furijs exarserat atro Felle dolor. Fel nominat atrum, quia vt affectus ipsi ira & moesticia inter se miscentur, ita vtrinque exaestuant humores, ex felle Rubra bilis, & ex splene Atra bilis Nam in tristicia cor fugiens, attrahit ex splene lentum humorem melancholicum; qui effusus, cum sub costis in sinistro latere confluit, faHycit oppillationes & affert periculosos morbos pochondrios. Nosse autem caussas & organa affectuum & motus humorum in singulis generibus, conducit eò, vt maiore cura & ipsi affectus regant tur, & partes corporis concussae foueantur.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
