# Liber de anima 235

Melanchthon, Liber de anima, SENSIB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/235

Consentaneum es enim, eum corde abhorruisse ab ea, cogitantem incestam consuetudinem non esse lsue scelus, & pumni diuinitus atrocibus poenis. Cumque talis consonantia est recti iudicij, voluntatis, cordis & externorum membrorum, ea actio iustè nominatur virtis, sit rara est in hac hominum infirmitate. Et sicubi eut talis virtus, vt in Scipione, non est sine singulari motu diuino, sicut honestè dictum est à Cicerone: Nulla excellens virtus est sine afflatu diuino. Ecclesia habet illustriora & plura exempla, vt Ioseph fugiens illecebras dominae. Item Danis lis retinentis animi constantiam & celsitudinem n ter Leones, & Martyrum in similibus exempliscont feßionis. Nam ideo colligit Deus Ecclesiam; v sanatis morbis nostris, & restituta vita aeterna, communicet nobis sese, suam lucem, sapientiam, & virtutes suas in omni aeternitate. Et huius lucis & harum virtutum initia in hac vita accendit in nobis, ipse habitans in pectoribus nostris.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
