Latin
SENSIB
Melanchthon, Liber de anima 236
Unproofread scanNot analysed yet
Et quidem Praecipit, vt petamus nos ab ipso guberuari, vt vera virtus, seu haec gubernatio, quae est consonantia Dei, mentis nostrae, voluntatis, cordis, &externorum membrorum, restitiatur: De hac repreßione affectuum praecipuè loquitur concio in Genesi. Sub te sit appetitio tua, &tu dommeris eius. Haec doctrina alibi copiosius exponitur. Sed cùm de affectibus hoc loco diceretur, aliquid etiam de diuersis modis, quibus frenantur, dicendum fuit. Nunc addam breues &perspicuas refutationes Stoicorum. Nam &hac commonefactione lunioribus opus est, praesertim in Ecclesia, ne putent, congruere Stoica dogmata cum Euangelio, sicut multi somniarunt. Qui sunt errores Stoicorum de Affectibus? Praecipui errores Stoicorum de Affectibus tres sunt. Primus, Quod affirmant, affectus esse opitiones. Secundus, Quod aiunt, omnes suo genere vitosos esse. Tertius, Quod aiunt, omnes ex natura hohlnum tollendos esse. Primum, Affectus non esse opiniones, manise sta demonstratio est. Quae subiectis differunt, diuersae res sunt. Opinio est in Cerebro, affectus in corde.