# Liber de anima 238

Melanchthon, Liber de anima, SENSIB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/238

Solon putans filium mortuum esse, dolet, quia obiectum triste ostenditur, etiamsi falso propositum est. Cicero iudicat, magnum malum esse carere splendore, in quo vixit antea. Sed Aristides & Camillus iudicant seruiendum esse patriae, non fucosi splendoris caussa, sed donec possunt propter populi vtilitatem. Vt si qui in naui remos agitent, tum verò remouentur, id interitallum seu quietem, non esse rem malam iudicant. Non sunt igitur tristes, quia obiectum, quod sibi proponunt, non est res mala scilicet vacatio illa, & quies, vt si à remis liberati essent. Sicut Aeschines in exilio dicebat, se gaudere, liberatum esse à gubernatione, velut à fabioso cane. Ex his exemplis, alia multa iudicari Possunt. Ac ridiculè Stoici argumentantur. Etiamsi aliquando falsis opinionibus mouetur dolor, tanen non semper id fit, Sed saepe verae causae monstrantit. vt cum nimis veris caußis dolet Dauid, cogitans veram Dei iram aduersus lapsum, & cernens poenas, furorem filij, caedes ciuium, incestas contaminationes, coniugum & alia seditionis mala.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
