# Liber de anima 240

Melanchthon, Liber de anima, SENSIB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/240

Ac nequaquam dubium est, tales motus in Elia, Elisaeo & similes, verißimè accendi à Spiritu sancto. Certißimum est igitur, nequaquam omnes affectus suo genere viciosos esse. Nec difficile esset, hanc sententiam splendidè illustrare, recitatis testimonijs de aeterno Patre, sonante de coelo: Hic est Filius meus dilectus, quo delector. Item, commemoratione de Filio Dei qui laetatur, dolet, irascitur. Et de Spiritu sancto, qui est tanquam flamma diumorum motuum, & accendit motus similes in sanctis, vt expresse dicitur, in cap. S. ad Galatas: Fructus spiritus sunt, dilectio, gaudis um, fides. Et in vita aeterna, cum Deus erit omnia plena in omnibus, certè pectora hominum erunt dilectione Dei & laeticia. Haec verißima arguntn, ta si considerabunt studiosi, simul de voluntate Dei multa piè eogitabunt, & magis abhorrebunt à Stolcis deliramentis. Praeterea nihil à Deo conditum in natura hibminum suo genere malum est.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
