# Liber de anima 242

Melanchthon, Liber de anima, SENSIB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/242
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/242

Praecipuè enim loquitur Pnilus de affectibus erga Deum in non renatis, qui aut furores Epicureos habent, aut Academicas dubitationes, aut cum sentiunt iram Dei, vt Saul, Iullas, & alij oppreßi talibus terroribus horribili fremitu & indignatione fugiunt Deum. Est i7itur hoc dictum Pauli tristißima concio, & de suminis affectibus loquitur, quia aliorum inferiorum Vrdinem turbant. Hac breui admonitione hic contenti simus. Addo & de nomine Concupiscentiae admonitionem, quòd cum in Ecclesia saepe vsurpatur de ἀτὰξία in appetitionibus, aliqui inepti intelligunt omnes appetitiones sine discrimine damnari. Sciamus igitur, naturam homnium ita conditarm esse à Deo, vt habitura fuerit appetitiones ordilatas, si mansisset integra, famem, sitim, laeticiam, amorem, dolores, metum & alios affectus, qui tamen non euagati essent extra metas diinitus, Sonstitutas. Nomen igitur Concupiscentiae, cum in Eecl sia de re mala vsurpatur, intelligendum est de & ξia in omnibus appetitionibus & affectibim supriorum, & inferiorum virium. De hac oloquitur Iacobus, cum ait, Concupiscentia concipie: Farit peccatum. Haec omnia in doctrina Ecclesiae copiose eplicantur, qua cognita, philosophorum disputatiolies melius iudicari possunt, qui cùm viderent in natura oportere appetitiones esse, & scirent regendas esse veris noticijs, quae sunt in mentibus radij diuinae lucis, mirabantur, quae caussa esset, curata pagentur affectus, ceu feroces equi excusso rectore. Hinc igitur illa dicta sunt. Versus Cratetis. Πρώτιστη δὲ κακῶν πάντων ἐπιθυμιη ὅσι. Et Lini versus ἡ ἐπιθυμίη ἡνιοχοῦ μάργοισι χαλινοῖς.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
