Latin
SENSIB
Melanchthon, Liber de anima 243
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm igitur nescirent, vnde sit haec ordinis perturbatio in homine, Stoici disputabant, omnes affe ctus suo genere viciosos &tollendos esse. Aristotelici verò negabant, vllos esse viciosos sua natura, sed attributos esse hominibus à prouidentia, velut calcaria, vt extimulent nos ad quaerenda vitae praesidia, &ad alias bonas actiones. Frenandos tamen esse iudicio rationis eatenus, ne membra externa ve hementius impulsa, faciant contra honestas leges. Possunt autem &haec Aristotelica, &aliorum Philosophorum dicta iudicari, cognita doctia Ec closiae. Hinc etiam sumatur forma &eiidens rest tatio Tertij erroris Stoicorum, videlicet de tollendis ex natura affectibus, cùm &condiderit. Deis in natura hominum affectus, &lege sita praecipiat, &postea restituat bonos motus i cordibis nostris Spiritu suo sancto, cumque aeterna iusticia &vitasit dilectio Dei, &laeticia in Deo acquiescens, manis, festum est, non omnes affectus ex natura tollendos esse In Elisabeth &Maria sunt σοργαι erga filios, quae &placent Deo, &sunt puriores, quam dlijs matronis, quia reguntur fide &dilectione, &issis flammis Spiritus sancti.