# Liber de anima 243

Melanchthon, Liber de anima, SENSIB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/243

Cùm igitur nescirent, vnde sit haec ordinis perturbatio in homine, Stoici disputabant, omnes affe ctus suo genere viciosos & tollendos esse. Aristotelici verò negabant, vllos esse viciosos sua natura, sed attributos esse hominibus à prouidentia, velut calcaria, vt extimulent nos ad quaerenda vitae praesidia, & ad alias bonas actiones. Frenandos tamen esse iudicio rationis eatenus, ne membra externa ve hementius impulsa, faciant contra honestas leges. Possunt autem & haec Aristotelica, & aliorum Philosophorum dicta iudicari, cognita doctia Ec closiae. Hinc etiam sumatur forma & eiidens rest tatio Tertij erroris Stoicorum, videlicet de tollendis ex natura affectibus, cùm & condiderit. Deis in natura hominum affectus, & lege sita praecipiat, & postea restituat bonos motus i cordibis nostris Spiritu suo sancto, cumque aeterna iusticia & vitasit dilectio Dei, & laeticia in Deo acquiescens, manis, festum est, non omnes affectus ex natura tollendos esse In Elisabeth & Maria sunt σοργαι erga filios, quae & placent Deo, & sunt puriores, quam dlijs matronis, quia reguntur fide & dilectione, & issis flammis Spiritus sancti.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
