Latin
SENSIB
Melanchthon, Liber de anima 245
Unproofread scanNot analysed yet
Θυμικὸν seu θυμοειδὲς collocat Plato in corde, affectus videlicet eos, qui non pertinent ad nutris tionem, sed ad defensionem. Sumserunt igitur scholae vocabula potentiae concupiscentis, &potentiae trascentis, ex hac partitione Platonis. Tertius gradus est, ἡγεμονικὸν quod compli ctitur mentem &voluntatem, seu partem cognos scentem, &partem eligentem cognita, &imperanm tem locomotiuae, de qua mox dicam. Apud Aristotelem genus est facultatis Appe titiuae oρεκταικον. Id purtitur in haec tria, ἐπιθυμἄν. θυμον, &βυλήσιν. Nec explicat vocabula, nec sedes discernit. Sed concinnè possunt explicart, si quis accommodet ad nostras partitiones supra recitatas. Ac in tertio libro de anima expreßè discernit appetitum sensitiuum, &appetitum intellectiuum, ac nominat vtrunque oρεξιν. Sed alteri proprium nomen tribuit, ἐπιθυμιαν. Alteri tribuit nomen βυλησιν. Haec breuiter monuisse de his appellatios nibus Platonis &Aristocelis satis sit. TEI OCOMOTIVA. Quid est potentia locomotiita: Est potentia, quae quamcunque partem corporis