# Liber de anima 245

Melanchthon, Liber de anima, SENSIB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/245

Θυμικὸν seu θυμοειδὲς collocat Plato in corde, affectus videlicet eos, qui non pertinent ad nutris tionem, sed ad defensionem. Sumserunt igitur scholae vocabula potentiae concupiscentis, & potentiae trascentis, ex hac partitione Platonis. Tertius gradus est, ἡγεμονικὸν quod compli ctitur mentem & voluntatem, seu partem cognos scentem, & partem eligentem cognita, & imperanm tem locomotiuae, de qua mox dicam. Apud Aristotelem genus est facultatis Appe titiuae oρεκταικον. Id purtitur in haec tria, ἐπιθυμἄν. θυμον, & βυλήσιν. Nec explicat vocabula, nec sedes discernit. Sed concinnè possunt explicart, si quis accommodet ad nostras partitiones supra recitatas. Ac in tertio libro de anima expreßè discernit appetitum sensitiuum, & appetitum intellectiuum, ac nominat vtrunque oρεξιν. Sed alteri proprium nomen tribuit, ἐπιθυμιαν. Alteri tribuit nomen βυλησιν. Haec breuiter monuisse de his appellatios nibus Platonis & Aristocelis satis sit. TEI OCOMOTIVA. Quid est potentia locomotiita: Est potentia, quae quamcunque partem corporis

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
